|
JUL. Propterea sicut per unum hominem in hunc
mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes
homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Id. V,
12). Ad edomandam superbiam Judaeorum, qui sibi necessariam
peccatorum veniam non tantum, quantum Gentilibus aestimabant,
praerogativa legis sanctitatem suo generi vindicantes; in morbum
humanae conversationis invadit, et multitudinem delinquentium retro
petit: ut quantum dominationis in hoc mundo iniquitas occupaverit,
antiquitatis ipsius prodat auctoritas; quamque multa et veternosa
crimina, ab obscenitate praecedentium per manus mutuae imitationis
posteris tradita, Christi gratia sustulisset, ostenderet. Atque ob
hoc recordationem facit primi hominis; non a quo peccatum coeperat,
constat enim prius mulierem deliquisse; sed qui per privilegium sexus,
magisterium occupasset delicti: per hunc ergo, intravit peccatum, et
per peccatum mors, sine dubio illa quae peccatoribus, id est,
aeterna, promittitur: et ita, inquit, in omnes homines mors
pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Aperuit prorsus qualiter haec
mors transiisset ad posteros, ob imitationem scilicet, non
generationem.
AUG. Jam quidem responsum est tibi, cur non mulierem nominaverit,
ex qua fuit initium peccati, sed unum hominem; aut ut ipsa quoque in
illo intelligeretur propter unam carnem, aut quod a viro incipit
generatio, per quam volebat ostendere in mundum intrasse peccatum.
Sed homines, qui dicitis mortem quae in peccato est, ob imitationem,
non generationem, ad posteros transiisse, cur non aperte dicitis
baptizari in Christo Jesu parvulos non debere? Si enim baptizandi
sunt in Christo, quoniam quicumque baptizantur in Christo, in morte
ipsius baptizantur; procul dubio peccato et ipsi moriuntur: hinc
quippe probavit Apostolus, peccato nos esse mortuos, quia in morte
Christi baptizati sumus. Cum enim dixisset, Si mortui sumus
peccato, quomodo vivemus in eo? mox ut ostenderet mortuos nos esse
peccato, An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in
Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus? Quisquis igitur
peccatum non habet, non est cui moriatur in Baptismo: quisquis
autem, cum baptizatur, non peccato moritur, non baptizatur in morte
Christi; ac per hoc, non baptizatur in Christo. Quid
tergiversamini? Libere aperite inferos vestros: libere ad vos
intrent, qui nolunt in delicto mortuos, in Baptismo vivificari
parvulos suos.
|
|