|
JUL. Postquam enim dixerat, in omnes homines
pertransiit; subdidit statim, in quo omnes peccaverunt: hoc, in quo
omnes peccaverunt, nihil aliud indicat, quam quia omnes peccaverunt,
secundum illud Davidicum: In quo corrigit adolescentior viam suam?
id est, quomodo corrigit viam suam? In custodiendo sermones tuos
(Psal. CXVIII, 9). In eo ergo corrigi dicitur, per quod
et corrigitur. Ita et Apostolus in eo dixit pertransiisse mortem, in
quo omnes propria voluntate peccaverunt: non ut hoc, in quo, aut
Adam, aut peccatum videatur ostendere; sed in quo omnes peccantes
intelligatur exprimere.
AUG. Aperi oculos: in Adam omnes moriuntur, in quo si non sunt
mortui parvuli, nec in Christo vivificantur, utquid cum eis ad
Baptismum vivificatoris et salvatoris simulatione damnabili curritis,
quos vivos sanosque clamando vivificari sanarique non vultis?
|
|