CAPUT CLXXV

---JUL. Omnes autem pro multis poni, innumera Scripturarum exempla testantur, secundum illud, Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: et post pauca, Qui devorant, inquit, plebem meam, sicut cibum panis (Psal. XIII, 3, 4); ostendens ab illis omnibus, quos malum pronuntiaverat operari, hanc plebem fuisse discretam. In Evangelio refertur, Et clamabat omnis populus: Crucifige! crucifige (Matth. XXVII, 23, et Luc. XXIII, 21)! Et tamen generalitate verbi hujus nequaquam aut Apostoli, aut Nicodemus, aut sanctae mulieres includuntur. Hic ipse Apostolus, quos nunc dixit omnes, paulo post multos nominat.

AUG. Ad hoc jam responsum est, non repugnare omnibus multos, quia ipsi omnes non pauci, sed multi sunt. Et quod de Psalmo commemorasti, Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; prorsus verum est: filios quippe hominum, qui declinaverunt omnes, discrevit a filiis Dei, quos non declinantes devorabant; Deus enim respexit super filios hominum: hi omnes declinaverunt; ab eis quippe excepti sunt filii Dei. Ex his ergo declinantibus omnibus filiis hominum, erat etiam ille omnis populus qui clamabat: Crucifige! crucifige! Ad hunc quippe populum nullo modo illi, qui jam in Christum crediderant, pertinebant. Hinc te exue, si potes, quod unus pro omnibus mortuus est; et aude dicere, non omnes mortuos, pro quibus mortuus est Christus; cum statim tibi Apostolus fauces premat, et opprimat audacissimam vocem, quid sequeretur ostendens, et dicens, Ergo omnes mortui sunt. Noli sic laudare Apostolum; noli sic exponere, ut nolis audire, Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt (II Cor. V, 14, 15). In hos omnes cum peccato mors pertransiit, per illum in quo omnes moriuntur: ibi sunt et parvuli, quia et pro ipsis Christus mortuus est: qui propterea pro omnibus mortuus est, quia omnes mortui sunt. Quidquid argumenteris, quidquid tergiverseris, quidquid apostolicorum verborum coneris evertere sive pervertere, a morte quae in peccato est, parvulos non ostendis immunes: quia et pro eis Christum mortuum negare non audes.