|
JUL. Quid ergo egerimus appareat; omnes, plurimos
Apostolus dixit; quos ideo ait obnoxios morti, quoniam voluntate
propria peccaverunt. Non igitur originale, sed voluntarium crimen
accusat: et revera nihil aliud indicant verba, si eorum fides et
proprietas expendatur. Nam si peccatum crederet ad posteros
generatione transiisse, id est, ad eos qui ibi non fuerant, ab illo
fuisse jaculatum, falsissime omnes peccasse pronuntiaret.
AUG. Possem tibi dicere, Quomodo secuti sunt posteri Adam
peccantis exemplum, qui non ibi fuerunt, nec ipsum peccatum vel
viderunt, vel audierunt, vel crediderunt? Sed non hoc dico:
|
“Fuit
enim Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes
perierunt : propter quod in illo omnes moriuntur”
|
|
(Ambrosius, lib.
7 in Luc. XV, 24). Apostolum audiapertissime loquentem, non
te tortuosissime garrientem.
|
|