|
JUL. Quod enim unus facit, et ad alios dirigit,
non vere hoc omnes fecisse dicuntur: aut enim pertransiit ad eos, et
ipsi non peccaverunt; aut ipsi peccaverunt, quo sermone negotium
operationis exprimitur, et ad eos non pertransiit nisi imitatione
sola.
AUG. Si quis intemperantia sibi podagram faciat, eamque
transmittat in filios, quod saepe contingit ; nonne recte dicitur, in
eos illud vitium de parente transiisse? Ipsos quoque hoc in parente
fecisse, quoniam quando ipse fecit, in illo fuerunt; ac sic ipsi
atque ille adhuc unus fuerunt? fecerunt ergo, non actione hominum,
sed ratione jam seminum. Quod ergo aliquoties invenitur in corporis
morbis, hoc in illo unius primi genitoris antiquo magnoque peccato,
quo natura humana universa vitiata est, factum esse noverat, qui
lucidissima locutione, quam vos conamini tenebrare, dicebat, Per
unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita
in omnes homines petransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V,
12). Gratiam quippe Christi commendare intenderat, a contrario
formam constituens, et regenerationis principem principi generationis
opponens.
|
|