CAPUT CLXXVIII

JUL. Illud autem quod te opponere credidisti, vel in isto libro, cui nunc respondeo, vel in his quos ad Marcellinum scripseras, tum transiisse peccatum,

“quando omnes homines,”

ut tuis verbis utar,

“ille unus fuerunt”

(De Peccatorum Meritis, et Remissione, lib. 1, n. 11); sine difficultate veritas deterit, et irrisioni cujusce prudentis exponit. Nam tali argumento praeter impietatem tuam nihil aliud indicatur; impietatem, inquam, qua credis ita esse animarum traducem, in Tertulliani olim et Manichaei profanitate damnatam, sicut est etiam corporum tradux: quod tam nefarium est, ut cum a nobis in ea epistola, quam ad Orientem misimus, vobis fuisset objectum, tu in his libris, quos nuper ad Bonifacium misisti, negando a te propulsare coneris. Ais enim,

“Dicunt autem nos animarum traducem confiteri; quod in cujus libris legerint nescio”

(Contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 3, n. 26): ut a te videlicet nihil dici tale dejeres. Porro, ut falsitas tua tuorum verborum collatione prodatur, quomodo traducem animarum, profanam revera opinionem, tuis dicis sensibus non teneri; cum profitearis, omnes homines illum unum fuisse? Si enim non credis partem animae seminibus illigatam; quo ore scribis, omnes homines Adam solum fuisse, cum homo utique nisi anima et corpus simul esse non possit?

AUG. Putas hominem non posse dici solum hominis corpus: cum scias ipsum Filium Dei unicum, Dominum nostrum Jesum Christum, sub Pontio Pilato crucifixum, et sepultum, sicut tota ejus Ecclesia confitetur, et haereses multae, in quibus et vestra est; et tamen solum corpus Christi sepultum est. Debuit ergo secundum te Jesus Christus Filius Dei unicus Dominus noster non dici sepultus; quoniam non ex solo corpore, sed ex Verbo Dei et anima rationali et corpore est Christus Dei Filius unicus Dominus noster: sed cum venisset ad haec verba confessio, Sub Pontio Pilato crucifixus est; subjici debuit, et corpus ejus sepultum. Nec de ipso primo homine, de quo agitur, dicere Scriptura debuit, Finxit Deus hominem pulverem terrae (Gen. II, 7): quia solum hominis corpus ex terra est. Ipsum denique Deum errasse clamate, qui mortem minando, dixit homini, Terra es, et in terram ibis (Id. III, 19): cum potius ex tua doctrina debuerit dicere, Terra est corpus tuum, et in terram ibit. Quia ergo

“fuit Adam, et in illo fuimus omnes”

(Ambr., lib. 7, in Luc. XV, 24), quod ante nos catholici doctores secundum Scripturas sanctas in sancta Ecclesia didicerunt, atque docuerunt; ideo dixi,

“Omnes ille unus fuerunt;”

quia et illi duo, masculus et femina, non jam duo erant, sed una caro (Matth. XIX, 6). Et ego de omnibus genitis dixi, quoniam quando peccatum est, omnes ille unus fuerunt: nondum quippe inde fuerat ullus in matrem seminatione transfusus; et utique filii a viris transfunduntur in feminas. Et qualibet ergo, et quantalibet parte, omnes qui ex illo nati sunt, ille unus fuerunt, sive secundum solum corpus, sive secundum utramque hominis partem; quod me nescire confiteor, nec me pudet, ut vos, fateri nescire quod nescio: nec ideo tamen nescio, de omni homine scriptum esse, Homo vanitati similis factus est; dies ejus velut umbra praetereunt (Ps. CXLIII, 4); quia et alibi eadem sancta Scriptura dicit, Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens (Ps. XXXVIII, 6): quod justo Deo creante non fieret, si peccatum originale non esset.