|
JUL. Sed ut de definitione justitiae, ita etiam de
peccati conditione dissertum est, quod peccatum apparuit nihil esse
aliud quam malam voluntatem, cui esset liberum ab eo quod prave
appetiverat abstinere.
AUG. Hoc est omnino peccatum primi hominis, unde in homines mali
origo descendit. Ei quippe valde liberum fuit, ab eo quod prave
appetiverat abstinere: quia nondum erat vitium, quo caro concupisceret
adversus spiritum: nondum dicebat, Non quod volo, ago: nondum
positus in carne peccati ullum necessarium habebat auxilium de
similitudine carnis peccati.
|
|