CAPUT CLXXIX

JUL. Deinde etiamsi hoc solum ad carnem referas; nec sic potest haec intelligentiae tuae fatuitas excusari, qua dicis,

“Omnes ille unus fuerunt;”

cum eo tempore quo peccavit Adam, jam duo essent homines, non unus, id est, ipse et uxor ejus; de quorum substantia, non culpa, genus hominum, secundum quod Deus instituerat, pullulavit.

AUG. Jam dixi, et ecce iterum dico: ego de his dixi,

“Omnes ille unus fuerunt,”

quos fuerat seminaturus, id est, generaturus Adam. Ex illo ergo uno principaliter erant tracturi nascentes originale peccatum, qui genuit. Illa autem (qua conjuncta duo fuerunt) quod excepit, concepit, peperitque posterior quamvis peccaverit prior. Unde et sancta Scriptura in lumbis patris Abraham dicit fuisse filios Levi, et in illo a sacerdote Melchisedech fuisse decimatos (Hebr. VII, 5-10): ad Hebraeos Epistolam lege, et linguam corrige.