|
JUL. Denique Abeli filio parentum peccatum nihil
nocuisse, sanctitas ejus Scripturis omnibus celebrata testatur.
AUG. Cur ergo non ipsum posuit Apostolus imitandum, qui primus
justus fuit; sed cum de duobus hominibus ageret, quorum unus in
condemnationem mitteret, alter in justificationem, Adam dixit et
Christum? Si autem Abel legem non habebat in membris repugnantem
legi mentis (Rom. VII, 23), quam sicut justus debellabat
interiore certamine, et si caro ejus non concupiscebat adversus
spiritum (Galat. V, 17), nihil ei nocuerat peccatum parentum.
Sed quisquis talem dicit fuisse Abel, dicat eum carnem non habuisse
peccati: cum procul dubio Dominus Christus non habuisset
similitudinem carnis peccati, nisi aliorum omnium hominum esset caro
peccati.
|
|