|
JUL. E regione Cain, invidus, parricida, de
eadem natura progenitus, non eadem voluntate provectus, excarnificante
animum tremore vastatur. Ergo in hunc mundum peccatum intrasse per
unum, Apostolus dixit, et per peccatum mortem, et ita in omnes
homines mortem pertransisse qui peccaverunt: quae sententia catholico
dogmati conveniens, nihil vobis impertit auxilii.
AUG. Mortem cum peccato pertransisse ostendit Apostolus,
dicendo, Et ita in omnes homines pertransiit. Propter hoc et
infantes cum baptizantur, eruuntur de potestate tenebrarum: alioquin
cum magna injuria Dei, sicut jam diximus, et saepe dicendum est,
exorcizatur et exsufflatur imago Dei, si non ibi ille exorcizatur et
exsufflatur princeps mundi, qui mittitur foras (Joan. XII,
31), ut sit illic habitatio Spiritus sancti. Scelus autem quod
fecit Cain, ad originis causam non pertinet, quoniam voluntate
commissum est.
|
|