CAPUT CLXXXIII |
JUL. Caeterum si generationem peccato aut infectam, aut obnoxiam voluisset ostendere; non dixisset per unum hominem intrasse peccatum, sed per duos.AUG. Jam responsum est. Nihil dicis, et tamen dicis et dicis, quoniam rectum non potes invenire quod dicas. |