|
JUL. Nec dixisset, In eo transiit mors, in quo
omnes peccaverunt; sed, In eo in quo de primi hominis et de primae
mulieris diabolica voluptate et carne fluxerunt: quod si pronuntia
visset; non vestrum dogma firmasset, sed omnes suas sententias
subruisset Apostolus. Ergo peccantium voluntatem et peccati accusat
exemplum: ac per hoc, vos et ratio depraeliatur, et Paulus.
AUG. Ergo in Abel primo justo ponere debuit justificationis
exemplum, sicut in Adam primo peccatore positum putatis esse peccati.
Cur enim nos pigeat eadem tibi respondere, cum te non pudeat eadem
toties frustra repetere?
|
|