CAPUT CLXXXV

JUL. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset; sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V, 13 et 14). Qualitatem peccati appellationum varietate discernit, ut aliud ostendat esse peccatum, aliud praevaricationem; vultque in hoc duntaxat loco, omnem quidem praevaricationem peccatum videri, non omne autem peccatum praevaricationem; ut per vocabulum praevaricationis peccato crescat invidia, magisque rei esse videantur, qui fuerint praecepta transgressi, quam qui sine legis admonitu rationis ingenitae dissimulatione deliquerint. Ante eam ergo legem, quae per Moysen data est, et consignata litteris, cujus sanctione actuum forma praescripta est, quam ignorare populo sub ea degenti non licuit, medium illud tempus inter Adam et Moysen, mortales varia studiorum pravitate pollutos, peccati Apostolus, non praevaricationis accusat.

AUG. Quid est ergo, Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae? Quomodolibet enim distinguatis, contra vos dixisse Apostolus invenitur. Nam si, Regnavit mors et in eos qui non peccaverunt, distinxeritis ; quomodo sit justum, nisi propter originale peccatum? Et ideo tanquam quaereretur, quare regnaverit et in eos qui non peccaverunt: responsio reddita est, In similitudinem praevaricationis Adae; id est, non propter sua propria peccata, sed quoniam sui similes genuit praevaricator Adam; sicut exposuerunt haec verba etiam qui ante nos catholici doctores fuerunt. Quamvis enim peccatum illud primum atque unum, quod per unum hominem intravit in mundum, commune sit omnium, propter quod dictum est, In quo omnes peccaverunt; tamen sua propria parvuli peccata non habent. Et ideo de illis etiam hoc veraciter dici potuit, quod non peccaverunt; sed regnavit in eos mors in similitudinem, ut dictum est, praevaricationis Adae. Si autem, Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae, id est, et in eos qui peccaverunt quidem, sed non in similitudinem praevaricationis Adae peccaverunt; neminem secundum vos invenitis, quia omnes qui peccaverunt in similitudinem ejus peccasse, id est, exemplum ejus secutos esse contenditis. Fovea igitur vulpeculae ex utraque parte conclusa est: non est qua intret, ut lateat; aut si jam ibi latebat, non est qua exeat, ut evadat.