CAPUT CLXXXVI

JUL. Ut quibus lex data non est, intelligantur non esse praecepta trangressi; rei autem convincantur, quoniam negligentes rationem, quam proprii in unoquoque protestantur affectus, vel humanae societatis vel pudoris jura temeraverint; atque ideo mutua quidem imitatione, non tamen legis, quae necdum lata erat, dicuntur transgressione peccasse. Usque ad legem ergo peccatum fuit, non praevaricatio: post legem autem, non solum peccatum, sed etiam praevaricatio. Regnavit autem mors aeterna, quam Adae, si peccasset, adscripturum se Deus spoponderat. Igitur illa mors peccato debita, mors poenalis, regnavit et ante legem, in eos qui peccaverunt, sicut in Sodomitis, et his qui diluvii tempore propter iniquitatem, voluntariam tamen, vel varia sunt aetate consumpti, regnavit: et post legem, in his quos reos praevaricationis invenit.

AUG. Quoniam mortem nisi aeternam non vis esse poenalem; si mors poenalis non est, quae a corpore animam separat, cur eam timet natura, quam sic laudas, ut neges esse vitiatam? Quid causae est ut infans ubi paululum ab infantia progredi coeperit, jam formidet occidi? Cur non ita ut in somnum, sensus est proclivis in mortem? Cur magni habentur qui mortem non metuunt, hique tam rari sunt? Cur etiam ipse qui concupiscentiam se dixit habere dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23), non vult tamen spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4)? Utquid Petro dictum est de ipso glorioso fine, Alter te cinget, et feret quo tu non vis (Joan. XXI, 18)? Si ergo frustra mors timetur, ipse timor ejus est poena: si autem anima separari a corpore naturaliter non vult, ipsa mors poena est, quamvis eam in usum bonum gratia divina convertat.