|
JUL. Quoniam ea judicante justitia, quae non
imputat peccatum, nisi a quo liberum est abstinere, hi qui sine lege
peccaverunt, sine lege judicabuntur, et hi qui in lege peccaverunt,
per legem judicabuntur (Rom. II, 12). Quod autem ait
Apostolus, Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, etiam in eos
qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae; fecit
translucere quod senserat, id est, Judaeos sub lege peccantes
similiter ut Adam praevaricatos fuisse definiens, quia et illi primo
homini, licet non libris, auribus tamen commendata lex fuerat
abstinendi a gustu arboris: in quo obedientiae exploratio fuit; de qua
contra praeceptum edendo, praevaricationis crimen incurrit. Ergo et
post datam legem ministerio Moysi, peccans populus, in similitudinem
praevaricationis Adae deliquisse convincitur; quia, ita ut ille,
legis transgressione peccabat: in media autem aetate duarum legum,
primae datae, non scriptae, secundae vero et latae et litteris
traditae, qui peccaverunt, non a peccato ostenduntur alieni, sed non
in similitudinem praevaricationis Adae, quia legem non acceperant,
perhibentur errasse.
AUG. Ubi negas similitudinem praevaricationis Adae, te ipse
convincis, quod hi qui sine lege peccaverunt, non primi hominis
exemplo sunt rei: non est igitur imitatio, sed generatio, qua per
peccatum mors in omnes homines pertransiit. Neque enim, si tam
prolixa tempora quae ante legem fuerunt, transiluisset haec mors, quae
per peccatum primi hominis intravit in mundum, et a Judaeis serpere
inciperet, qui praevaricatores legis effecti sunt, ut servaret
similitudinem praevaricationis Adae, diceretur de illa, Per unum
hominem intravit, et per omnes homines pertransiit. Cui enim, non
dico stulto, sed fatuo, persuadebitis, mortem per unum hominem
intrasse, et per omnes homines pertransisse; quam dicitis tot gentes
et tot saecula praetermisisse, et ad eos qui legem acceperant,
intactis caeteris, pervenisse, cum et in eos mortem regnasse dicatis,
qui non in similitudine praevaricationis Adae, sed sine
praevaricatione, quia sine lege, peccaverunt? Prorsus non est unde
vestrum corrigatis errorem, nisi redeatis ad catholicam fidem, quae
homini primo principi generationis hominem secundum principem
regenerationis opponit.
|
|