|
JUL. Qui Adam forma dicitur futuri, id est,
Christi: verum forma a contrario, ut sicut ille peccati, ita hic
justitiae forma credatur. Sed sicut incarnatio Christi, justitiae
fuit forma, non prima, sed maxima; quia et antequam Verbum caro
fieret, ex ea fide quae in Deum erat, et in Prophetis et in multis
aliis sanctis fulsere virtutes; veniente autem temporum plenitudine,
exacta in Christo justitiae norma resplenduit, et qui praedictus
fuerat pater futuri saeculi, tam praecedentium sanctorum, quam etiam
sequentium remunerator eminuit :
AUG. Agnoscimus haeresim vestram: definivit enim Pelagius, quod
non ex fide incarnationis Christi antiqui vixerint justi; quia
videlicet nondum in carne venerat Christus. Cum profecto id futurum
non praenuntiassent, nisi priores utique credidissent. Sed in hanc
absurditatem cecidistis, dum defenditis esse potuisse per naturam
legemque justitiam: utrumlibet autem si verum est, ergo Christus
gratis mortuus est.
|
|