CAPUT CXC

JUL. Maximam autem dico, non quia diabolum magis reum fuisse diffitear: sed quia cum institutionis ratio peteretur, accomodatius Apostolus hominis, quem plurimum successio humanitatis aspexit, quam aeriae substantiae fecerit mentionem. Verum in ipsa humanitate primam mulierem deliquisse constabat; sed quia patrum in omnibus efficacior est et major auctoritas, eum dixit formam fuisse peccati, non a quo coepit delictum, sed qui per potestatem sexus virilis, magis fuisse probatur imitabilis. Vides nempe, ut consequentia intellectus veritatem sibi inesse testetur.

AUG. Non imitationem imitationi, sed regenerationem generationi opposuisse Apostolum, ipsa Christi forma demonstrat; qui homini primo homo secundus opponitur. Si ergo non pertinent ad justitiam Christi, qui renascuntur; non pertinent ad peccatum Adae, qui nascuntur; et non est Christus forma a contrario: sed quia forma est, procul dubio sicut renati ad justitiam Christi transeunt, etiam parvuli, quamvis operari justitiam non valentes; ita cum transitu peccati ex Adam nati sunt, sive nascuntur, quamvis nec peccatum adhuc valeant operari. Agnosce formam, et noli esse contradictione deformis.