|
JUL. Nunc intuere, quantum a tua expositione
discordent, ut caetera ejusdem loci, ita illa verba, quibus
Apostolus pronuntiat, etiam in eos regnasse mortem, qui non
peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est forma
futuri. Si enim de naturali peccato ageret, de quo dixerat, ut
videtur tibi, In quo omnes peccaverunt: qui essent hi, quos statim
pronuntiat, non solum in praevaricatione Adae ? sed ne in
similitudine quidem culpae illius obnoxios deprehendi?
AUG. Sed tu sic intelligis, qui non intelligis: Apostolus autem
rationem reddidit, quare mors regnaverit et in eos qui non
peccaverunt, addendo et dicendo, in similitudinem praevaricationis
Adae; id est, propterea regnasse ostendens mortem et in eos qui non
peccaverunt, quoniam quamdam similitudinis formam ex Adae
praevaricatione traxerunt. Adam quippe induunt qui nascuntur, sicut
Christum induunt qui renascuntur.
|
|