CAPUT CXCIII

JUL. Quae divisio naturali peccato non potest convenire: quod si esset, omnes prorsus aequaliter colligaret; nemo ergo esset cui malum hoc non inesset, et nullus inveniretur de quo vere posset dici, quia in similitudinem peccati illius non deliquisset, in cujus omnes veritate peccassent.

AUG. Quod retinendo clamas, hoc verum est, et contra vos est: omnes prorsus originale peccatum aequaliter colligavit; nemo esset cui malum hoc non inesset, nisi per Christum gratia divina prodesset. In eos enim qui non peccaverunt, id est, qui sua peccata propria non fecerunt, ut mors regnaret, similitudo meruit praevaricationis Adae, qui est forma futuri, id est, Christi. Sicut enim primo homine, qui nascuntur; ita secundo homine, qui renascuntur, induuntur.