|
JUL. Colligit autem Apostolus, et pronuntiat, esse
alios qui peccaverint, sicut Adam; alios quos nec similitudo antiquae
praevaricationis asperserit: absolute ergo claret, morum crimina
esse, non seminum. Atque ut breviter, quae sunt acta, repetamus;
ait Apostolus, per unum hominem intrasse peccatum: hoc ratio ostendit
imitationi, non generationi congruere, quae est opus duorum.
AUG. Quam multum eadem dicis, et nihil dicis: nec vides, quia si
peccatum imitationis a genere humano coeptum, isto significaretur
loco; per unam potius quam per unum in mundum diceretur intrasse; quae
ita prima peccavit, ut eam vir quoque ipsius fuerit imitatus. Sed
quia generationem, non imitationem, volebat intelligi, Per unum,
inquit, hominem peccatum intravit in mundum: aut ambos singulari
numero includens, propter quod dictum est, Igitur jam non sunt duo
(Matth. XIX, 6); aut eum potissimum commemorans, a quo est
principium generandi, cum seminatio exorditur, ut conceptio
subsequatur. Haec saepe jam diximus: sed iterationibus tuis, nostras
quoque vel rarius, tamen iterando, non cedimus.
|
|