CAPUT CXCVI

JUL. Fecit distinctionem, ne quis ita putaret transisse peccatum; ut mors quae praecucurrit judicante justitia, secuta probaretur materias ultionis, quas in unoquoque peccatore de studio malae voluntatis invenerat. Ostendit igitur, non naturam accusandam esse, sed studia.

AUG. Frustra te versas, et reversas. Adam respice, et Christum: ille forma est futuri; non est ergo a contrario iste conformis, qui justitiam suam in renascentes parvulos trajicit, si peccatum in nascentes ille non trajicit.