CAPUT CXCVII

JUL. Subjunxit, in eo regnasse mortem, in quo omnes peccaverunt: quo sermone, non nascentis ruina, sed opera agentis expressa est. Approbavit se itaque pravitatem arguere, nec innocentiam sauciare.

AUG. In illo peccaverunt omnes, in quo moriuntur omnes: cujus a contrario forma est, in quo vivificantur omnes. Sicut autem in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Quod ideo dictum est, quia sicut nemo nisi per Adam vergit in mortem, ita nemo nisi per Christum surgit in vitam. O homo qui nihil potes dicere, posses saltem tacere!