|
JUL. Post hoc autem intulit, usque ad legem
regnasse peccatum: ostendens, regnum peccati lata lege cecidisse.
AUG. Si lata lege cecidit regnum peccati, ergo per legem justitia
est. Si per legem justitia est, ergo Christus gratis mortuus est
(Galat. II, 21). Apostoli est vox ista, non mea. Jam
erumpite in apertum, inimici crucis Christi. Quid timetis magnum
populum Christi, et Christi magnum judicium non timetis? Aperte
dicite, Justificari natura, justificari lege possemus; gratis
mortuus est Christus. Sed formidantes multitudinem christianam,
Pelagianum verbum supponitis, et quaerentibus a vobis, quare mortuus
sit Christus, si natura vel lex efficit justos; respondetis, Ut hoc
ipsum facilius fieret: quasi posset, quamvis difficilius fieri tamen,
sive per naturam, sive per legem. Christe, responde, vince, atque
convince; clama, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV,
5): ut taceant qui clamant, Etsi difficilius, tamen possemus et
sine te facere: aut si tacere non possunt, se ipsos in latebras
aliquas ducant, ut alios non seducant. Cur ergo ait Apostolus,
Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit; nisi quia peccatum auferre
nec lata lex potuit, sed ille de quo dictum est, Ecce Agnus Dei,
ecce qui tollit peccata mundi (Id. I, 29)?
|
|