CAPUT I

JULIANUS. Commode nobiscum ageretur, si aut apud eruditos judices negotium veritatis tueri daretur facultas; aut quia hoc interim negatur, vel nullo imperitorum obverberaremur tumultu.

AUGUSTINUS. Tales certe eruditos judices quaeris, qui nisi fuerint exculti et ornati liberalibus disciplinis, neque ignoraverint quid senserint etiam hujus mundi philosophi, de tuis dictis judicare non possint. Talis hic erat Ambrosius, quem judicem si non refugis, dubitare non debes, justissime te esse damnatum. Ille enim dixit.

“Omnes homines sub peccato nascimur quorum ipse ortus in vitio est”

(De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3): ut his verbis suis, Christum Salvatorem, hoc est, Jesum ostenderet parvulis necessarium: cui tu cum contradicis, fatendum tibi est, ita te habere velle judices eruditos, ut nolis habere judices catholicos christianos.