|
JUL. Liberum autem arbitrium negari ab his qui dicunt
peccata esse naturalia, lucida est disputatione monstratum. Quod
quidem Poenus, non suo sermone, ne minus ponderis haberet, sed
Evangelii testimonio, quasi auctoratius, denegavit, quod nos
exponendo, evangelicae reddidimus dignitati. Apostoli quoque Pauli
testimonium laqueis calumniatoris exemimus, et bonorum vasorum figulum
Deum nostrum esse omnium conditorem, propheta teste monstravimus.
AUG. Illic tibi responsum est, et quantum aberraveris a veritate
monstratum.
|
|