|
JUL. Generatio autem quae coepit ab Adam, et post
legem permanet: quae si esset fons peccatorum et frutex diaboli, sicut
tu argumentaris, non utique usque ad legem, sed et post legem, et
post Christum hoc crimen vigeret. Peccatum itaque de quo Apostolus
pronuntiat, quia usque ad legem fuerit, nec potuerit manere post
legem, actionis, non nativitatis esse convincitur.
AUG. Ecce aperte dicis, non ideo dixisse Apostolum, Usque ad
legem peccatum in mundo fuit, quia nec lex potuit auferre peccatum;
sed quia peccatum non potuit manere post legem: nec expavescis vocem
Dei, per hominem Dei intendentem in Christum, atque dicentem,
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi? Quid desipis?
quid insanis? Non natura, non lex; sed ecce qui tollit peccatum
mundi: et audes dicere, peccati regnum lata lege cecidisse, et post
legem non potuisse manere peccatum? cum dicat Apostolus, Si per
legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est: cum dicat
Apostolus, Quia in lege nemo justificatur (Galat. III,
11): cum dicat Apostolus, Lex subintravit, ut abundaret delictum
(Rom. V, 20): cum dicat Apostolus, Si data esset lex quae
posset vivificare, omnino ex lege esset justitia: sed conclusit
Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi
daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Si aures
habetis, ora jam claudite: si recte aperire ora vultis, prius aures
divinis vocibus aperite. Sane memineris te dixisse, generationem
coepisse ab Adam; qui soles dicere, generationem nonnisi a duobus
incipere, et ideo non eam voluisse intelligi Apostolum in eo peccato,
quod per unum hominem intrasse dixit in mundum. Quis te posse crederet
oblivisci, quod toties dixeras falsum? Sed tamen oblitus es, ut
aliquando diceres verum. Expergiscere ; audi vel te ipsum: ab Adam
coepit generatio, ac per hoc, per generationem intravit peccatum,
quod per unum hominem intravit in mundum. Etenim tu dixisti,
Generatio autem quae coepit ab Adam, et post legem permanet.
Convenienter igitur Apostolus unum hominem posuit, a quo peccatum
intravit in mundum, quod generatione traheretur; non diabolum, a quo
illud peccatum intravit in mundum, quod imitatio sequeretur.
|
|