CAPUT CCI

JUL. Nam si ante legem non imputata est peccati tradux, post legem autem non fuit, nunquam omnino quo noceret humano generi virus obtinuit. Ante legem enim imputatum non est naturale peccatum: sub lege imputatum non est, quia in nullo unquam loco legis vel monstratum hoc vel imputatum docetur. Apparet ergo Apostolum, peccatum ante legem liberae voluntatis, post legem autem praevaricationem totidem liberae voluntatis arguere.

AUG. Si in lege non ostenditur originale peccatum, cur ergo in lege anima parvuli octavo die non circumcisi de genere suo dicta est interire (Gen. XVII, 14)? cur infante nato, offerebatur sacrificium pro peccato (Levit. XII, 6)? Jam, quaeso, tace: attende infantem, et imitare non fantem.