CAPUT CCII

JUL. Ac per hoc, constat nihil eum de peccato traducis elocutum: quae quamvis copiosa essent, ad probandum nihil Apostolum de naturali (quod esse non potest, et a Manichaeis fingitur) sensisse peccato, ex abundantia tamen etiam distinctionem inculcavit, non omnes omnino Adae praevaricatione pollutos; quandoquidem etiam de his, in quibus pro iniquitate regnaret interitus, invenirentur plurimi, qui a praevaricatione Adae docerentur alieni.

AUG. Calumniose, linguose: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est (Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia, cap. 2 vel 3), qui dixit, Manichaeus non fuit; sed sicut vestri doctoris ore laudatur, inter scriptores ecclesiasticos flos quidam speciosus enituit. Quomodo autem dicis, non omnes Adae praevaricatione pollutos, et, quod pejus est, Apostolo imputas, quod tu insipienter sapis? cum ille dicat, Regnavit mors ab Adam, usque ad Moysen, et in eos qui non peccaverunt, volens intelligi parvulos, qui nulla propria peccata fecerunt: et addat, in similitudine praevaricationis Adae (Rom. V, 14), ostendens cur in eos regnaverit mors: quod jam superius satis egimus (Supra, cap. 191). Quomodo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; si in aliquos ad hoc unius hominis peccatum non pertinentes regnavit tamen mors? In quos enim mors regnavit, pertinent ad peccatum per quod intravit: qui vero ad peccatum, per quod mors intravit, non pertinent, quo justo judicio ad mortem pertinent? Non autem pertinent ad peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum, qui non in praevaricationis illius similitudine peccaverunt, sicut ipse dixisti: non igitur in eos regnavit mors. Quid est ergo, Regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae; nisi quia regnavit mors et in eos qui non peccaverunt, quoniam nulla peccata propria commiserunt? Regnavit autem in similitudine praevaricationis Adae; quia licet nulla ipsi propria peccata commiserint, pertinent tamen ad peccatum per quod mors intravit in mundum, trahentes similitudinem praevaricationis, non praevaricationem peccato proprio perpetrando, sed de praevaricatore, per quem natura humana tota est vitiata, nascendo.