CAPUT CCIII

JUL. Vide ergo utrum adhuc dubium vel tibi debeat esse quod dicimus, innocentes videlicet ante propriae voluntatis usum, rude opus Dei, non peccasse in Adam, quando, Apostolo teste, etiam de iniquis, qui in similitudine praevaricationis Adae non deliquerint, plurimi esse doceantur.

AUG. Jam responsum est: opus est ut taceas; nam non potes nisi perversa dicere, conando Apostoli verba pervertere. Ille enim, et in eos qui non peccaverunt, id est, parvulos peccata propria non habentes, dixit tamen regnasse mortem in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri: quia ita Christus trajicit in eos justitiam, sicut Adam peccatum; ita Christus vitam, sicut Adam mortem. Alioquin a forma Christi alieni erunt, et christiani non erunt: quod quidem sentitis, sed aperte dicere formidatis.