CAPUT CCIV

JUL. Sed videamus et caetera. Sed non sicut delictum, ita gratia: si enim in unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum, in gratia unius hominis Jesu Christi, in plures abundavit (Rom. V, 15). Superari dicit malum delicti copia gratiae; et eorum qui salvantur numerum illis, quos praevaricatione periisse asserit, anteponit.

AUG. Jam saepe diximus: non ait, Plures; sed, multos: nec, Magis multos, sed, magis abundavit; quoniam in aeternum victuri sunt, in quos transiit vita Christi; quibus ad tempus nocuit mors in eos transiens per Adam: ecce quomodo multo magis in eos abundavit gratia, quam peccatum.