CAPUT CCV

JUL. Si veritatem Apostoli verbis vindicas, nec eum impudenter putas fuisse mentitum; doce quemadmodum de naturali peccato dicenti haec sententia non incutiat publicae falsitatis pudorem. Nam si esset originale peccatum, quod omnem omnino naturam hominum ad jus diaboli faceret pertinere, qui erat locus ad aequiparandum partium numerum, eorum videlicet qui salvantur, et illorum qui intereunt? In Evangelio Dominus cum beatorum ostenderet raritatem: Quam arcta et angusta, inquit, via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! quam lata et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam (Matth. VII, 13 et 14)!

AUG. Hoc est quo sensus iste vester evertitur, quoniam pauci sunt qui salvantur, in eorum comparatione qui pereunt: nam sine illorum comparatione per se ipsos etiam ipsi multi sunt; eorum quippe multitudinem dicit Apocalypsis numerare neminem posse (Apoc. VII, 9). Ideo Paulus si eos non multos, sed plures dixisset, non possemus eos dicere pauciores; verbum enim comparationis est, plures: quod verbum vos supponitis, non Apostolus ponit. Sed nec sic vobis ratio constabit: vestra quippe illa imitatio, quam vobis videmini velut acute invenisse, contra verborum apostolicorum clarissimam veritatem, ut non per generationem, sed per imitationem, peccatores omnes ad peccatum primi hominis pertinere credantur, multo plures unius delicto, vel ob unius delictum, perire affirmat, quam gratia unius hominis Jesu Christi liberari. Quis enim non videat, peccatores plures esse, quam justos? quos peccatores, non aliquos, sed omnes, non quidem per generationem, sed tamen per imitationem, ad unius delictum dicitis pertinere. Sed etsi non omnes peccatores, sed tantum praevaricatores legis, peccato primi hominis per imitationis vinculum dicatis astrictos; etiam sic, ex quo lex Dei per multas gentes praedicatur; quam lata et spatiosa via est, quae ducit ad interitum, et multi praevaricatores ingrediuntur per illam! quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! in comparatione utique multorum qui pereunt, etiamsi paucis qui liberantur, et parvuli qui baptizati moriuntur addantur. Quomodo ergo Apostolus diceret, Multo magis gratia Dei in plures abundavit? quod vos dicitis, ille non dixit: sed ille dixit, Multo magis abundavit in multos; quia etiam qui salvantur, ut jam dictum est, in comparatione pereuntium pauci; sine comparatione autem illorum, tam multi sunt, ut eos quisquam numerare non possit. Multo magis autem in eos abundat gratia; quia temporaliter per Adam, misere atque mortaliter vivunt; per Christum vero beatissime, et sine fine victuri sunt. Turbata est vestra inventio: jam tandem intentio corrigatur.