CAPUT CCVI |
JUL. Hoc nempe quod dicitis, multos et paucos, ad quantitatem infinitam pertinet; quoniam in comparatione mutua, aut multitudo invenitur, aut paucitas. Conferens itaque Deus multitudini pereuntium eos qui salvandi sunt, paucos eos vocavit: et hic Apostolus conferens his qui ita peccassent ut Adam, illos quos salvat Christi gratia, multo plures esse pronuntiat.AUG. Non pronuntiat plures, sed multos. Graece locutus est, POLLOYS dixit, non PLEISTOYS: lege, et tace. |