CAPUT CCVII |
JUL. Assere ergo hoc peccato Manichaeorum, id est, traducis convenire.AUG. Doctores catholici, non Manichaei deceptores, dixerunt omnes in Adam peccasse: illi hoc dixerunt qui intellexerunt Apostolum, quod vos negatis contra Apostolum. Ergo et vos deceptores estis: et vos enim sicut Manichaei, sed diverso morbo, insanitis. |