CAPUT CCVIII

JUL. Nam si universitatem, quam fecunditas humana protulit, regno diaboli peccatum naturale transcripsit, et inde in extrema aetate mundi aliqui liberati per Christum putantur; quae veritas est, aut quae auctoritas ejus magistri, qui contra tam clarum testimonium totius mundi, dicit in plures justitiam abundasse quam culpam? Quid ergo ei creditur de involutis dogmatibus disserenti, si de rebus tam perspicuis mentiatur? Quod quia sentire sacrilegum est, id autem dici dogma tuum compulit, honore Apostoli Manichaeorum vilitas conteratur.

AUG. Vos potius perspicua nubilare contenditis, non solum non intelligendo quod Apostolus dixit, verum etiam mutando et supponendo quod ille non dixit. Plures enim non dixit ille, sed multos: qui tamen multi, pauci inveniuntur, quando pereuntibus comparantur. Calumniose, frontose, verbose, hoc dixit Apostolus, quod intellexit Ambrosius, qui non erat Manichaeus: Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est (Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia, cap. 2 vel 3). Audi (sicut eum laudavit magister tuus) florem speciosum; et de tuo corde istam spinarum deformitatem, hoc est foeda acumina improbae contentionis, evelle.