|
JUL. His igitur maxime actis in primo libro, quorum unum
aliquod abunde sufficit ad victoriam veritatis; ex abundanti quidem,
superest tamen, ut Magistri Gentium, qua per unum hominem peccatum
dixit intrasse in mundum (Rom. V, 12), sententiam disputemus:
et definitionibus, quas praemisimus, cum necesse fuerit, adjuvandi;
et probaturi nihil rationem fuisse mentitam; sed injustitiae esse
crimen, aliorum studia aliorum ortibus imputare; hocque ipsum quod
iniquum est, quamvis nemo hinc dubitare debuerit, tamen Deo
displicere, et ab eodem prohiberi, testimoniis legis, vel in hoc
libro, vel in sequenti docebimus. Ex quibus necessario conficitur,
et nos rectissime defendere, neminem cum peccato nasci, et Deum reos
non posse judicare nascentes: ac per hoc, tam integrum esse liberum
arbitrium, quam ante voluntatis propriae usum innoxiam in unoquoque
naturam.
AUG. Dic, videamus quod de Apostoli testimonio dicturus es, tam
inaniter, quam superiora dixisti.
|
|