CAPUT CCIX

JUL. Non mentitur Apostolus: ergo in plures abundavit Christi gratia, quam Adae culpa, cujus imitatione dicuntur peccasse qui sub lege peccaverunt: sub lege autem usque ad Christum Judaei tantummodo deliquerunt. Confer ergo Judaicam nationem solam, perfectae duntaxat aetatis sub lege positam, et per hoc in similitudinem praevaricationis Adae peccantem, qui accepta lege peccavit, ac de multitudine vocatarum gentium per praedicationem Evangelii, eorum millia qui gratiae sunt liberalitate salvati: tuncque intelliges apostolum Paulum vere pronuntiasse, ad plures gratiam Dei et donum Jesu Christi pervenisse, quam societatem praevaricationis antiquae.

AUG. Cum Apostolus invenitur non plures dixisse, sed multos, tui hujus argumenti machina tota subvertitur: quamvis non soli Judaei, sicut tibi placet, sed omnes praevaricatores esse reperiantur, qui legem cum ipso Evangelio praedicatam praevaricando damnabiliores fiunt: qualibus praevaricatoribus, simul cum Judaeis, ita plenus est mundus, ut in omnium comparatione sint pauci, qui parvulis quoque baptizatis additis liberantur; quod et responsione superiore comprehendi. Evidenter contra vos clamat Doctor Gentium, Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22): qui omnes non pauci, sed multi sunt. Ac per hoc, multi moriuntur in Adam, multi vivificabuntur in Christo: sed plures moriuntur in Adam, quam in Christo vivificabuntur: plures itaque ad illius mortem, ad hujus vero vitam, comparatione illorum pertinent pauciores; sed etiam ipsorum per se ipsos ea est multitudo, quam numerare nemo possit (Apoc. VII, 9). Quid est ergo, Omnes in Christo vivificabuntur, nisi quia nemo vivificabitur, nisi in illo? Cujus rei similitudinem de magistro posui litterarum; si unus sit in civitate, a quo ibi dicantur omnes litteras discere, non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab ipso (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 45). Quam locutionem nec tentasti refellere, quia vidisti esse rectissimam, et omnibus notam.