CAPUT CCX

JUL. Exposita liberalitate gratiae, in hominum salvatorum copia, comparat donum atque peccatum: et eruditissime ad laudem doni, applicat quod multis vulneribus una virtute medicetur, Et non sicut per unum, inquit, peccatum, ita et donum.

AUG. Per unum peccantem, dixit; non, Per unum peccatum: ut quod deinde dicit, Judicium ex uno delicto in condemnationem, nonnisi illius unius peccantis hoc delictum possit intelligi. Quod quidem vos non vultis: sed quid facturi estis; quandoquidem hoc dixit Apostolus, etiam nolentibus vobis? Corrigimini ergo: non enim habetis hic aliud, quod facere debeatis.