CAPUT CCXI

JUL. Nam judicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16): id est, peccata quidem quae gravia sunt, etiam singula possunt sufficere ad accusationem et damnationem reorum.

AUG. Quare dixisti gravia, quod non dixit Apostolus, nisi quia vidisti, si unum delictum leve sit, non sufficere ad damnationem, de qua loquebatur? Non ergo ex quocumque uno cujuscumque delicto est hoc judicium; sed ex uno illo delicto, quod factum est per unum peccantem, id est, Adam, judicium est in condemnationem. Et adhuc pervertere recta verba Apostoli vultis, ne vestra quae perversa sunt corrigatis?