|
JUL. Gratia autem non eodem confertur modo, ut
peccatis aeque admota singulis crebro repetatur: sed infusa semel uno
virtutis suae impetu atque compendio diversa et plurima delet crimina.
Ideo ait, ex multis delictis in justificationem: id est, ex multis
delictis liberatos homines ad gloriam perducit justificationis
indultae. Non ergo hic unum Adae peccatum, ut suspicaris,
intelligit; sed ad hoc solum numerum admovit unius et plurium, ut ad
laudem gratiae respiceret; quia non quoties peccatum ab unoquoque
mortalium fuerat, toties etiam frequentaretur gratia, quasi baptismata
singula nisi peccatis singulis non possint mederi.
AUG. Ita hoc loqueris, quasi dixerit Apostolus, Gratia autem
semel ex multis delictis in justificationem. Non hoc dixit: attende
quod dixit, et corrige quod dixisti. Gratia, inquit, ex multis
delictis in justificationem. Quid huc pertinet, quod semel et simul
unicuique omnia dimittuntur in Baptismo? Nonne et illa condemnatio,
ad quam judicium perducit extremum, procul dubio semel fit, omnium
quae remissa non fuerint peccatorum? Et magis ipsa damnatio semel,
quam remissio peccatorum per gratiam Christi semel fit. Quoniam si
post Baptismum quisque peccaverit, non eadem sunt peccata; sed per
eamdem gratiam peccantibus remittuntur; non semel, nec septies, sed
etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22). Eadem gratia
quotidie dimittit orantibus etiam quotidiana peccata, cum dicunt,
Dimitte nobis debita nostra; veraciter addentes, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris (Id. VI, 12). Gratia ergo ex
multis delictis, sive singula in singulis, sive in quibusdam pauca,
in quibusdam plurima invenerit, sive quae ante Baptismum, sive quae
postea committuntur, et poenitendo, orando, eleemosynas dando
sanantur, in justificationem mittit, quos a damnatione liberat: haec
enim omnia, ipsa sunt multa, ex quibus multis justificat gratia.
Quae si non subveniat, profecto etiam ex uno delicto, non quod
proprium quisque committit, hoc enim loco non inde loquebatur
Apostolus, sed quod per unum peccantem intravit in mundum, itur in
damnationem; hoc enim Apostolus evidentissime expressit. Neque enim
ait sicut tu, Non sicut per unum peccatum; tanquam singulum cujusque
volens intelligi: sed ait, Non sicut per unum peccantem. Aperi
oculos, et lege; et noli tanquam caecis aliud pro alio velle
supponere.
|
|