CAPUT CCXIV

JUL. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum; multo magis qui abundantiam gratiae et donum justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Rom. V, 17). Consequenter quod coepit affirmat: duas enim posuit sententias, utrique volens convenire quod in fine subjunxit. Per unum enim qui fuit forma peccati, et in cujus similitudine praevaricantur sub lege peccantes, pronuntiat regnare mortem; et per unum regnare in vita abundantiam quosque gratiae consecutos, quae gratia virtutem imitantibus prodest. Non remansit ergo de uno quaestio, quia hoc quod subditum est: eos videlicet in vita regnare, qui abundantiam gratiae perceperint, etiam primum illud absolvit, ut nemo videlicet cogatur in mortem, nisi qui exemplum peccantis adamaverit.

AUG. Cujus exemplum peccantis adamaverit? Nempe primi hominis: hunc enim formam dicis esse peccati, propter imitationem, non propter generationem; proinde, sicut dicis,

“nemo in mortem cogitur, nisi qui exemplum peccantis hujus adamaverit:”

non ergo coguntur in mortem, qui non in similitudine praevaricationis ejus, sicut existimas, peccaverunt. Quomodo ergo dicis, mortem regnasse et in eos qui peccaverunt quidem per liberum arbitrium, sed non in similitudine praevaricationis Adae, quia sine lege peccaverunt? Non itaque peccaverunt ejus exemplo: quoniam non peccantes in similitudine praevaricationis ejus, non exemplum peccantis adamaverunt: quantum enim ab hac similitudine peccantis hujus, tantum ab imitatione exempli hujus alieni sunt. Cum igitur et in eos regnaverit mors, quid est quod dicis,

“ut nemo cogatur in mortem, nisi qui exemplum peccantis adamaverit,”

ejus videlicet, quem propter imitationem formam vis fuisse peccati? Ecce non adamaverunt peccantis exemplum, qui non in praevaricationis ejus similitudine peccaverunt; et tamen etiam regnavit in eos mors. An vis redire ad catholicam veritatem, ut in eos quoque mortem regnasse fatearis, qui non peccaverunt, propria non faciendo peccata, sed regnum mortis in similitudine praevaricationis ejus, de cujus stirpe sunt nati, tanquam haereditario miseriae jure subierunt? Sic quippe intellexerunt haec apostolica verba doctores Ecclesiae, qui viderunt ea non posse recte intelligi, nisi in eis intelligatur obnoxiae successionis origo peccati; propter quod dixerunt, parvulos secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere (Cyprian., Epist. 64, ad Fidum): nec Manichaei fuerunt, sed vos Pelagianos, Dei spiritu, qui per eos locutus est, damnaverunt.