CAPUT CCXV

JUL. Vita autem in qua regnaturi sunt sancti, aeterna monstratur: ergo et mors quae iniquitatem voluntariam sequitur, aeterna credatur. Itaque, sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem; sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae. Sicut enim per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 18 et 19). Omnis est soluta perplexitas, impudenter de universitate calumnia concitatur, ineptissime in scirpo nodus quaeritur. Pronuntiat Apostolus, non omnes esse, sed multos, qui per inobedientiam primi hominis, peccata didicissent; et multos esse, non omnes, qui per alterius obedientiam, justitiam essent adepti. Nihil hic de exortu humanitatis agitur, mores in diversis studiis publicantur: inobedientia et obedientia studiorum operam, non generationis, ostendit. Certe ubi opportunius, si quid secundum te saperet Apostolus, pronuntiaret omnes ad condemnationem ire nascendo, paucos autem ad vitam credendo, quam in hoc loco, ubi summa disputationis complenda erat? Debuit enim dicere, Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt omnes; imo non per inobedientiam, sed, sicut per generationem primi hominis peccatores nati sunt omnes; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi.

AUG. Imo debuit dicere, Sicut per inobedientiam suam peccatores constituti sunt multi; ita per obedientiam suam justi constituentur multi: aut, si imitationem, quam vos in magnis angustiis constituti et persequente veritate coarctati, invenisse vos putatis, qua exire possetis, hoc loco ille commendare voluisset, debuit dicere, Sicut per imitationem inobedientiae unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per imitationem obedientiae unius hominis justi constituentur multi. Ecce et ego dixi quomodo debuerit Apostolus loqui, si hoc vellet dicere, quod vos dicitis: ne putes aliquid magnum esse, pro voluntate nostra verba componere, non auctoris voluntatem in verbis ejus exponere. Dixit ergo, per inobedientiam unius hominis, quem generationis principem noverat, peccatores constitutos esse multos; quoniam illa inobedientia est natura humana vitiata: et per obedientiam unius hominis, qui regenerationis est princeps, justos constitui multos; quia illius obedientia natura humana sanatur, qui factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8), ut justi constituantur per ejus gratiam, etiam qui non hic per suam conversationem justi esse potuerunt; sicut hi qui continuo post lavacrum regenerationis exspirant, sive grandioris, sive infantilis aetatis. Unde maluit verbum futuri temporis ponere, et constituentur dicere, non, Constituti sunt, quoniam justi illa justitia, quae sine ullo peccato erit, in futuri saeculi aeternitate victuri sunt. Cum autem de peccatoribus non dixit, Constituentur, sed, constituti sunt, saeculum hoc quod praeterit, ubi jam vitiata est humana natura, verbo temporis praeteriti expressit. Jam vero de multis quia ipsi sunt omnes, satis tibi responsum est. Tu autem quos Apostolus dixit omnes, non potuisti nisi contradicendo exponere, et dicendo, Non sunt omnes; ad quod te nulla necessitas cogeret, si catholicum quam Pelagianum sensum tenere maluisses. Omnes enim propterea dicuntur et multi, ut discernantur ab eis, qui cum sint omnes, sunt tamen pauci.