|
JUL. Quod si ita intulisset, non minus docebatur
impia esse, quam inepta sententia, qua et comparatio ipsa in diverso
proposito personarum stolidissima doceretur, cum res non similes ad
collationem venirent, natura videlicet et voluntas; ut in parte mali
seminum necessitas poneretur, in parte vero boni studii sola libertas;
imo jam non libertas, quoniam non suppetebat facultas eligendi boni et
cavendi mali, si naturalis reatus fuisset. Dicit ergo Apostolus
sapiens et eruditus Ecclesiae doctor, per inobedientiam exstitisse
transisseque peccatum, multiplicarique justitiam.
AUG. Ubi est quod dixeras, non peccatum transisse, sed mortem
(Supra, capp. 63, 64, 196)? Ecce nunc dicis, per
inobedientiam, quae unius hominis commemorata est, non solum
exstitisse, verum etiam transisse peccatum. An quid prius dixeris
fortassis oblitus es? Gratulandum est oblivioni tuae, qua verum
compelleris dicere. Nam quod tibi videtur, in collatione contrariarum
partium non debere ex una parte poni necessitatem seminis, et ex altera
studium voluntatis, stolidum esse reperires, si videres, sic in mala
parte illos qui pertinent ad hominem primum, connexione generationis,
sine studio suae voluntatis, peccati traxisse contagium, quemadmodum
illi parvuli, qui pertinent ad hominem secundum, sine studio propriae
voluntatis, per pacem regenerationis justitiae participes fiunt. Si
autem semen ex utraque parte deposcis: sicut per Adam semen carnale
vitiatum est, sic viget spirituale per Christum. Quod semen
insinuavit nobis Joannes apostolus, dicens, Et non potest peccare,
quia semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9). Quod in
futuro saeculo bono potius apparebit, ubi qui erunt, peccare non
poterunt; non in hoc saeculo maligno, ubi et hi qui pertinent ad
saeculum peccata non habiturum, habent unde quotidie petant a Patre
veniam peccatorum.
|
|