CAPUT CCXVII

JUL. Ac per hoc, destruit opinionem peccati naturalis, et docet alias esse causas substantiae, alias voluntatis. Ac ne intelligentia haec nostro magis imputetur ingenio, quam apostolico dogmati, ea quae huic loco addidit, audiamus. Lex autem subintravit, inquit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia; ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet per justitiam, in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. V, 20 et 21). Assere igitur quemadmodum peccatum tuum, id est, traducis, coeperit abundare post legem, quae post ministerium Moysi incrementa susceperit.

AUG. Imo tu assere, quomodo, sicut superius dixisti (Supra, cap. 198), regnum peccati lata lege ceciderit; cum dicat Apostolus, lata lege abundasse peccatum. Ego autem quod dixi assero: quia etsi non asseram, clarum est. Peccatum quippe originale fuit et ante legem: quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et cum illo mors per omnes homines pertransiit (Rom. V, 12). Erat et voluntarium: quoniam qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Id. II, 12). Subintravit autem lex, ut abundaret peccatum (Id. V, 20): quia his generibus peccatorum, quae ante legem fuerunt, etiam illud accessit, quod praevaricatio nuncupatur. Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Ubi ergo his omnibus generibus peccatorum abundavit peccatum, superabundavit gratia (Id. V, 20): quia in his qui ad eam pertinent, omnium istorum generum reatum delet, et insuper donat ut delectatio peccati justitiae delectatione vincatur; atque ad eam postea perveniatur vitam, ubi nullum erit omnino peccatum. Quomodo ergo res non similes in collationem venire non debent, sicut paulo ante dixisti; cum ex contrariis fiat ista collatio, et ex una parte generatio ponatur, et ex altera regeneratio; ex una regnum mortis, ex altera regnum vitae; ex una abundantia, ex altera remissio peccatorum; ex una delectatio peccati, per naturae vitium usque ad consuetudinis malum, ex altera praelium contra concupiscentiam carnis, per sancti Spiritus adjutorium, usque ad victoriae pacem, quae nullum intrinsecus, nullum extrinsecus patietur inimicum? Haec tene, si vis sanus esse: et noli contra haec, quae ad sanam doctrinam pertinent, insanire.