|
JUL. Certe in his locis Apostolum de peccato
naturali disseruisse contendis. Ad hoc supra dixerat, usque ad legem
fuisse, ut intelligeretur post legem esse desiisse: nunc autem de
eodem dicit, quod coeperit crescere et abundare post legem. Catholico
intellectui quem sequimur, utrumque hoc convenire monstravimus: tuo
vero dogmati qua impudentia vindicatur, ut unum idemque peccatum lege
lata, superius quidem defecisse, nunc autem crevisse dicatur?
Quomodo ergo post legem abundat naturale peccatum? Acriusne coeperunt
genitalia commoveri, ut de augmentis et novitate motuum peccato tuo
virtus videatur adjuncta? An lex data nascentibus est, ut qui de
libidine, quam dicis diabolicam esse et radicem fructumque peccati,
geniti erant, admonerentur emendare quod facti erant, et gestum
corrigere quem habuerant, cum eos generarent parentes? Cogerent
postremo quae facta erant, infecta esse; quod illi audire videlicet
renuentes, inobedientiae crimen incurrerent? At hoc a nullo
stultorum, nedum a lege quam Deus dedit, poterat imputari.
AUG. Numquid alicubi diximus, peccatum originale crevisse post
legem? Aut hoc intelligi volumus in eo quod ait Apostolus, Lex
subintravit, ut abundaret delictum? Abundavit enim, non quia illud
genus crevit, quod ante jam fuerat; sed quia genus aliud peccati
accessit, quod sine lege non erat, id est, praevaricatio, sicut
paulo ante monstravimus. Concupiscentia est autem carnis, et libido
genitalium, contra quam sanctorum castitas pugnat. Hanc tibi multum
placentem, quoniam cum ipsa sua pugna, cui repugnat etiam pudicitia
conjugalis, nonnisi ad filios procreandos ea bene utens, aliis autem
motibus ejus obsistens; hanc ergo cum ista sua pugna quia etiam in
paradisi pacem conaris admittere vel immittere, ipse in paradisum non
disponis intrare. Quantalibet autem abs te defensione muniatur, et
laudibus adornetur, aut vitium est, aut vitiata est: nec immerito,
militibus Christi, a quibus debellatur, odiosa est; cum qua ipse
concludis, ut eam et expugnare te dicas, et laudare non erubescas.
Per hanc humana quae nascitur, caro peccati est: propter quod per
illam nasci noluit ille, qui natus est in similitudine carnis peccati
(Rom. VIII, 3); ac per hoc, quamvis in carne vera, non
tamen in carne peccati. Ex hac concupiscentia, suscepta tua, tibi
quidem pulchra nimis, sed foeda omnibus sanctis, generatione trahitur
originalis peccati vinculum, sola regeneratione solvendum: illud
factum est per Adam, hoc fit per Christum; illud per quem peccatum
intravit in mundum, hoc per eum qui tollit peccatum mundi. Sic
agnoscit Adam et Christum, qui ex Adam transiit ad Christum.
|
|