|
JUL. Manichaeos autem et pietati et rationi rebelles, qui
putent et ante tempus voluntatis esse peccatum, quod rerum natura non
sinit; et Deum esse, quem argumentantur injustum; et infamare
sanctas paginas, quarum monumentis probari allegant crimen
divinitatis: quod cum ex tribus nihil queat ratione monstrari, id
est, nec sine voluntate peccatum, nec in Deo iniquitas, nec in lege
perversitas; soli illi stulti, impudentes et impii demonstrentur.
AUG. Erubesce: non fuit Ambrosius Manichaeus, cum diceret
hominem prius subire delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus
haurire (Lib. de Philos.). Sed nec is a delicta, nisi ex
voluntate exstiterunt, unde originem trahunt: et ideo nec in Deo est
iniquitas, qui propter hoc posuit noscentibus grave jugum: nec in lege
perversitas, in qua hoc discitur esse verissimum; quod et ipsi
videretis, nisi vos potius perversos oculos haberetis.
|
|