CAPUT CCXIX

JUL. Quid ergo additum post legem est peccato naturali, quod quidem non solum prohibitum aut condemnatum, verum etiam nec leviter vituperatum aut tenuiter ostensum probatur in lege?

AUG. Ostenditur et in lege, sed si vobis auferatur velamen (II Cor. III, 16). Quid enim aliud ostenditur damnatione animae illius qui octavo die non circumciditur (Gen. XVII, 14)? quid aliud ostenditur, quando infante nato sacrificium pro peccato jubetur offerri (Levit. XII, 6)? quod jam supra memoravi.