|
JUL. Certe ne tu quidem adeo desipis, ut dicas peccati
traducem post circumcisionem factam esse majorem: quomodo ergo
abundavit post legem, quae nec arguitur in lege, nec proditur? At
hoc vide, quam sanae intelligentiae concinat, quae peccatum in sola
delinquentis voluntate constituit. Usque ad legem dicit Apostolus
fuisse peccatum (Rom. V, 13), ut post legem intelligatur fuisse
praevaricatio, promulgata videlicet praecepta transgrediens; atque hoc
genere abundavit lege subintroeunte peccatum; quoniam reatui ejus de
praevaricatione crevit invidia; et opus malae voluntatis, sicut ante
legem peccatum erat, ita post legem coepit esse transgressio: quamvis
non eo proposito legem Deus tulerit, ut mortales fierent ejus
sanctione pejores. Neque enim lex peccatum aut causa peccati; sed
mandatum sanctum, et justum, et bonum (Id. VII, 7 et 12).
Verum quia delinquentium pravitas, eo se ferro, quo curari debuit,
vulneravit, obstititque consilio Dei, ut inde periclitaretur unde
debuerat sanari; dicit Apostolus, de effectu rerum, opinionem divini
consilii, quo data lex fuerat, injuriam pertulisse. Et quia non fuit
is proventus emendationis humanae, in quem lator legis intenderat, sed
in plurimis evenere contraria: eo usque ait profecisse studia
peccantium, ut non ob aliud videretur data lex esse, quam ut improbi
improbiores fierent, et ad peccatum praevaricatio jungeretur.
AUG. Tu dicis ista, qui consilium Dei in danda lege non ipsum
sapis, quod apostolus Paulus ostendit; et ad eas blasphemias ipse te
impingis, ut dicas,
|
“Opinionem divini consilii, quo data lex
fuerat, injuriam pertulisse:”
|
|
tanquam aliud factum sit, quam Deus
futurum fuerat opinatus; neque hoc provenerit lata lege, quod lator
legis intenderat. Deum igitur omnium praescium futurorum, secundum
tuam sapientiam, sua fefellit intentio? Non attendis quod scriptum
est, Multae cogitationes in corde viri; consilium autem Domini manet
in aeternum (Prov. XIX, 21, sec. LXX). Si ergo vis
nosse, quantum homini fas est, quo consilio Dei omnipotentis et omnia
praescientis lex data fuerit, intuere quod dicit Apostolus: Si enim
data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia.
Et tanquam diceremus, Cor ergo data est? Sed conclusit, inquit,
Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi
daretur credentibus (Galat. III, 21, 22). Ecce quod est
consilium datae legis. Quis autem nescit, non legis, sed hominum
vitio lege subintrante abundasse peccatum? Sed hoc vitium, quo
prohibita plus delectant, et fit virtus peccati lex (I Cor. XV,
56), non sanat nisi vivificans spiritus, non littera occidens:
quae tamen ad hoc utilis fuit, quia cum ipsa occideret, per
praevaricationem, crescente per prohibitionem cupiditate peccandi,
vivificantem Spiritum fecit inquiri, et hominem de sua virtute
lethaliter confidentem, adjutorium gratiae Dei compulit poscere, sub
lege, quamvis sancta et justa et bona, tamen deficientem, atque ad
operanda quae sancta, quae justa, quae bona sunt, sibi subvenire
propriis viribus non valentem.
|
|