CAPUT CCXXI

JUL. Jure igitur hoc genere dicitur abundasse delictum, quod et ante legem, et post legem, uniuscujusque committebat voluntas; sed ante legem peccatrix, post legem autem etiam praevaricatrix. Tunc ergo crescit et abundat aliquid, cum in genere suo colligit incrementa: sicut peccato liberae voluntatis post Moysen cumulus transgressionis accessit: de eodem enim genere fuit, licet in tempore diverso, id est, de mala voluntate, quae et ante legem, et post legem, non coactu insuperabili, sed studio vituperabili deliquit. Quae cum ita sint, tibi nihil potest de apostolicis convenire verbis. Neque enim subintroeunte lege peccatum traducis aut copiosius factum docetur, aut grandius: nec peccatis voluntatis illud abundare jure dicitur, quod ad nascentium voluntatem nequaquam attinere monstratur. Non ergo abundavit post legem, quod lex nec prohibere potuit, nec punire. Ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia: ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet per justitiam in vitam aeternam.

AUG. Originale peccatum non quidem post legem crevit: sed tamen lex etiam ipsum, cujus abolitionem circumcisione infantis significaret, invenit: sicut invenit etiam peccata ignorantiae, quae nec ipsa data lege creverunt; quandoquidem potius ipsa ignorantia diminuta est, quia scientia legis accessit. Sed peccatum, sine quo nemo nascitur, crevit voluntatis accessu, originali concupiscentia trahente peccantis assensum. Abundavit autem peccatum, id est, nimis crevit, posteaquam per legem facta est cognitio peccati (Rom. III, 20), et coepit etiam praevaricatione peccari. Quod si velitis advertere, et acquiescere veritati; nulla necessitate cogemini, aperte Apostolo contradicere clamanti, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit (Id. V, 12). Illo enim dicente, pertransiit per omnes, cum vos non per omnes pertransisse dicitis, quid aliud quam Apostolo contradicitis? et si Apostolo, utique Christo. Quid ergo miramini, quod abominatur vos Ecclesia Christi, qui sententiis lethalibus vestris infirmos parvulos subtrahere conamini medicamentis salubribus Christi?