CAPUT CCXXIII

JUL. Dicit nos mortuos esse peccato, eo jam tempore, quo ut acciperemus indulgentiae donum, renuntiare nos mundo omnibusque peccatis professi sumus: atque ideo muneris memores debere sic vivere, ut Christo consepulti esse doceamur; atque resurrectionem ejus conspicua sanctitate gestemus: et quomodo ille, postquam resurrexit a mortuis, nullas infirmitates corporis, nulla flagella perpetitur; ita etiam et nos esse invulnerabiles peccatis omnibus et vitiis adnitamur. Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus; hoc scientes, quoniam vetus homo noster simul confixus est cruci, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato (Rom. VI, 1-7). Clara fideles ratione constringit: Si vultis, inquit, resurrectionis ejus fieri participes, virtutem quoque mortis imitamini, ut mortui vitiis in virtute vivatis: tunc enim eritis in illa felicitate consortes, si mortis ejus imaginem tuleritis, moriendo peccatis. Vetus enim homo noster debet cruci ejus affixus doceri, ut destruat corpus peccati, fortitudine videlicet passionis. Corpus autem peccati, consuetudine sua Paulus, vitia, non substantiam carnis appellat. Sic enim sequitur, Ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.

AUG. Quomodolibet interpreteris corpus peccati, non negabis parvulos in Christo Jesu baptizatos mortuos esse peccato, ne apertissime neges eos baptizatos in morte Christi Jesu; ac per hoc neges baptizatos in Christo Jesu. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Dic ergo cui peccato moriuntur, cum parvuli baptizantur in Christo Jesu? Sed quid dicas, penitus non habebis, nisi cum tota Ecclesia Christi intelligas, atque respondeas, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ecce qui peccato moriuntur, cum in morte Christi Jesu parvuli baptizantur. Rogo, nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Audite: Si mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Quicumque igitur baptizati sumus in Christo Jesu, peccato mortui sumus; quia in morte ipsius baptizati sumus. Audite, Quicumque baptizati sumus: neque enim parvuli et non majores, aut vero majores et non parvuli; sed, quicumque, id est, sive parvuli, sive majores, baptizati sumus in Christo Jesu, in morte illius baptizati sumus, ac per hoc, sumus mortui peccato. Aut ergo aperte dicite non esse Baptismum Christi parvulis necessarium, aut peccatum cui moriuntur, quando in Christo baptizantur, dicite parvulorum: aut quia nullum potestis aliud invenire, tandem aliquando agnoscite originale peccatum.