CAPUT CCXXIV

JUL. Nempe cum viventibus loquebatur, et his dicebat justitiam per mysteria fuisse collatam. Quomodo ergo ait eum justificatum esse, quem mortuum; nisi quia sine aliquo ostendit ambiguo, mortem hic abrenuntiationem vocare; et ideo a se nomen mortis assumi, ut ostendat ita fideles a peccatis, sicut mortuos ab actibus debere cessare?

AUG. Homo contentiose, si hoc loco apostolicorum verborum mors abrenuntiatio vocatur, ut qui peccato abrenuntiat, peccato moriatur: recole quemadmodum in Ecclesia Christi, in qua baptizatus es, Baptismatis mysteria celebrentur; et invenies quod abrenuntient et parvuli per ora gestantium, sicut credunt per ora gestantium : quod apud vos jam forsitan non fit. Sic enim profecistis in pejus, ipsi errantes, et alios in errorem mittentes (II Tim. III, 17), qui vobis consenserint, non debere abrenuntiare parvulum baptizandum, quia non traxit originale peccatum: aut si debet abrenuntiare peccato, dicite, cui; et errorem vestrum aliquando corrigite.